- ABBATES Mitrati dicuntur
- ABBATES Mitrati dicunturquibus Episcopalia ornamenta, id est, Mitram, Sandalia, Chirothecas ac Annulum deferendi Pontificibus Roman. indidem iura indulta sunt: quod non Episcopi duntaxat, quorum privilegiis hôc modô derogatum, graviter tulêre sed ipsi interdum Abbates improbavêre: Unde eiusmodi Mitratos acerbius perstrictos legimus a Bernardo Ep. 42. Petro Blesensi Ep. 90. (uti quoque supra visum) et Thomâ Cantipratano de Apibus l. 1. c. 6. vetusque Episcoporum querela est, Monachos iura Episcoporum insatiabiliter ambire, ut est in Chron. Casinensi l. 4. c. 80. et tamen incredibile dictu, quam late hoc privilegium indultum legatur. Unde cum oftenderentur Episcopi, quod in conventibus Ecclesiasticis Abbates, quibus mitrae ius erat, ab Episcopis non distinguerentur, hoc discrimen instituit Clemens IV. ut in Synodis Exempti mitris aurifrigiatis, sed sine laminis aureis vel argenteis gemmisque; non Exempti simplicibus albis et planis, in posterum utantur, uti supra quoque dictum, in aliis vero locis utrisque iis uti mitris liceat etc. At in Ordine Praemonstratensi Abbates mitrâ aut chirothecis non utuntur, ex communi consilio Abbatum eiusdem Ordinis, ne forsan es ipsis supercilium elationis quis sumat etc. verba sunt Innocentii III. Pontif. l. 1. Ep. p. 118. qui istud Decretum suô firmavit. Possunt autem tales Abbates, qui ius mitrae habent, non tantum sacras res, in quibus sacra unctio, ut vocant, non adhibetur, benedicere: sed et calices, patinas et altaria portatilia consecrare. Quin cum licentiâ Ordinarii et cum speciali Privilegio, possunt confirmationem conferre. In collatione tamen minorum Ordinum, facultas haec limitat est ad eorum subditos additaque suspensionis poena ordinantibus dimissoriales concedentibus, A. C. 1641. Diana part. VII. tract. II. resolut. 42. Sed et limitantur Abbatum facultates, quoad benedictionem paramentorum et similia, nempeilla tantum, quae propriis eorum Ecclesiis inserviredebent. Sacror. Rituum congregatio decretum a Gavanto, sub die 24. Augusti A. C. 1609. relatum, quod ad instantiam Spoletani Episcopi innovatum, sub 30. Sept. A. C. 1628. Imo eadem Congregatio 28. Augusti A. C. 1629. consuetudinem a Tamburino Tom. I. Disp. 22. quaest. 2. num. 1. adductam penitus abrogavit. Porro tales non possunt Ecclesias profanatas reconciliare, nisi cum aquâ ab Episcopo benedictâ, Idem Tambur. Disput. 23. quaest. 10. In sacris quoque sollennibus septem candelas in Altari accensas habere iis non licet; cum hoc Episcopis solum sit concessum; unde Brancatio Cardinal. instante apud Alexandrum VII. septima candela, quam contra edictum Sacra congregatio Rituum 29. Ianuar. 1628. adhibere coeperant, iis ablata et minute Pontisicaliter celebrandi modus praescriptus est etc. Ita Macri Fratres Hierolex. Quando autem mitrae usus primitus Abbatibus conceslus fuerit, incertum est. Aliqui id factum volunt, tempore Urbani II. circa. A. C. 1091. concessamque primo dicunt mitram Petro Cluniacensi Abbati, qui tamen ob humilitatem eâ noluerit uti. Alii multo ante, nimirum A. C. 1040. S. Iustinae Patavinae Abbati a Leone IX. id indultum contendunt, quando scil. Pontifex hic a sua Montis Gargani peregrinatione redux, tunc in transitu Casinensis Monasterii ibique in Dominica Palmarum, Sacrum celebrans, eiusdem loci Abbati et Successoribus, sandaliis, dalmaticâ chirothecisque in sollemnibus celebrationibus induendi facultatem concessit, ut auctor est Leo Ostiensis l. 2. c. 82. Sed et antiquiorem hanc praerogativam esse, ex Bullario Casinensi tom. 1. const. 2. num. 2. quidam probare conantur, ibi enim legitur, quod 4. Kal. Mai. A. C. 643. Theodorus Papa, rogatus a Rotharith, Longobardor. Rege et Gudiberga Regina, id privilegii Bobiensi Abbati confirmaverit, cum ab Honorio I. iam concessum esset. Quibus tamen non obstantibus, abbatialem mitram demum coepisse circa A. C. 1000. cum a Silvestro II. Placentino S. Saviani Abbati ea concesla esset, dicunt alii. Imo recentiorem adhuc esse, patet ex verbis Petri Blesensis supra laudati, e quibus aperte colligitur, Pontificalia indumenta non fuisse eius aevô Abbatibus communia; floruit autem ille A. C. 1200. vide eosdem Macros etc. Neque vero Pontificum solum donum haec mitra fuit, sed interdum quoque illi potestatem Legatis suis dedêre, ius mitrae Abbatibus, quos ad id eligerent idoneos, concedendi, cuius exemplum rei ex Historia Monasterii S. Nivolai Andegavensis affert Car. du Fresne, citatque porro Goffridum Vindocinensem l. 2. Ep. 27. Chronicon. S. Sophiae Beneventan. p. 689. et Decreta Colomanni Hungar. Regis l. 2. c. 37. vide eius Glossar. Spelmanno Abbates Mitrati, seu Generales, alias Abbots Souverains: quasi Superiores, vel superiorem non agnoscentes, ii dicti sunt in Anglia olim, qui in suis Monasteriis, aut intra terminos constitutos, nulli Episcopo subiecti, iurisdictione fruebantur Episcopali, mitramque proin induebant; et, Baronis dignitate ornati, Parlamentariis assidebant Comitiis: quod aliis quidem Abbatibus permissum non erat. Sic in Parlamento anni 49. Henrici III. duo supra centum Abbates et Priores Brevi Regiô convocati legunter: annô primô Eduardi II. quinquaginta sex vocati sunt: donec decrescente Cleri potentiâ et aestimatione, Eduardi III. aevô, vix trigesimus secundus vel tertius repertus est; quô ipso numerô deinceps languescente, tandem subsecuta est Monasteriorum catalysis sub Henrico VIII. vide Henr. Spelman. Gloss. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.